- LUCA
- LUCAciv. Thuseiae, a Lucumone Hetruscorum Rege dicta. Ferrat. vulgo Lucta, colonia et urbs Hertruriae, libera et Episcopal. apud Ausertm s. Sarculum fluv. Pisis proxima, 10. mill. pafs. distans, a Florentia 40 a Senis supra 50. in Occas. Lunam versus 30. a Thuscis A. C. 1469. quo Tarentum et Syracusae, aedificarta. Baurd. urbs est antiquissima et permunita, cum undecim propugnculis, ab A. C. 1626. et probe culta, cirevitus 3. mill. pass. ad alveum Ansetis fluv. Hodie Res publica libera, optimis legibus tempertata, cum aliquot locis. A Gallis Lucques dicitur. 13. milliatibus distat a mari Tyrtheno in Ort. et 60. circiter a Senis. Tractus adiacens dicitur Lucensis tractus, il Luchese incolis; extenditurque inter mare Tyrrhenum, montem Appenninum ex parte, ditionem Magni Ducis, et Carferonianam tractum Ducis Mutinensis; eiusque maior longitudo vix est 30. mill. latitudo autem 25. circiter: ac a Gallis l'Estat de la Republique de Lucques, dicitur. Eius crebra mentio apud Strabo Plin. Ptol. Liv. l. 21. c. 59. Agathiam, etc. A Narsete, Iustiniani Imp. Duce obsessa est Sec. 6. Dein Bonifacius, Comitifsae Mathildis genitor, Huguccio, Castruccius Castracanus aliique rerum hîc potiti sunt, donec a Lud. Bavari Imp. ministris Gerardo Spinolae Genuensi venundata est. Post hunc Mastinus Scalig. Veronae dominus, eam nactus, vendidit Flortentinis, quibus 9. menses subfuit, Pisanis ius quoque in illam sibi vindicantibus. Sed relictus ei a Cat. IV. praefectus Card. quidam Gallus, civibus libertatem reddidit; quam iis iterum, sed ad breve tempus, ex cotum numero unus, Paulus Giunifius, eripuit: postquam A. C. 1390. a Galeatio Duce Mediolanensi quoque capta fuisset. Post memoratum Giunisium, circa A. C. 1430. libertrate denuo potita, sollicite eam in haec usque tempora conservavit, sub protectione nihilominus Imperii. In insignibus Libertatis gerit tropaeum. Serici mercimonio opulenta, vulgo l'lndustriosa dici amat, celebrisque insuper est Basilicâ S. Mattini, B. Virginis delli miracoli, S. Fridanii, in qua Richardi Anglorum Regis monumentum, natalibus Lucii III. Pontif. Xantis Pagnini, Deodati, insignis Genevensium Theologi, aliorumque, Armamentario, etc. Solum vini, nonerque frugum ferax est. Caput civium Gonfalonetius est, cui ex Proceribus quidam adsunt, quorum bimestris solum auctoritas est. Portum urbs habet Viceregio: Ep. eius im mediate Pontifici subest, habeque ius pallii: Canonici quoque Eccl. Cathedralis galeros Cardinalitios ferendi potestatem habere dicuntur. Vide praeter supra laudatos, Leandr. Albert. Descr. Ital. Machiavell. in vita Castruccn, etc. Pop. Luceses. Strabo l. 5. p. 217. ex emeddatione Cluveriana, Πρὸς δὲ ὄρεσι τοῖς ὑπ ερκειμένοις τῆς Λούνης ἐςτίπόλις Λοῦκα Plin. l. 3. c. 5. Primum Hetrurioeopp. Luna. portu nobile, colonia Luca, a mari recedens, propiorque Pisoe. Apud Agathiam l. 1. oppidani leguntur bis Λουκανοὶ quod corruptum pro Λουκαῖοι putat Cluv. Deea poeta quidam Italus:Unum Luca tulit, Luca urbes inter HetruseasNobilis. ——Liv. l. 41. c. 13. et Suct. Iul Coes. c. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.